banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La terza guerra punica
Pagina 238

Tertium deinde bellum contra Carthaginem susceptum esse traditur, sexcentesimo et altero anno ab Urbe condita, Lucio Mario Censorino et Manlio Manilio conulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum bellum trasactum erat. Consules profectu Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat; Phabea, dux alius, equitatui praeerat. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus militum ibi militabat, qui paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Per idem tempus Masinissa, rex numidarum per annos sexaginta fere amicus populi Romani, cum moriturus esset, Scipionem divisorem regni inter filios esse iussit. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa sunt, quae ex variarum civitatum excidiis Carthago collegerat. Haec urbium ornamenta civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit. Carthago septingentesimo anno postquam condita erat, deleta est. Scipio idem cognomen, quod iam prius avum eius accepisse traditum est, meruit: nam ipse Africanus Minor appellatus est.
Eutropio

Oggi hai visualizzato 3.5 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11.5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11092

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!