banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
La storia di Perseo
Pagina 484 Numero V4

Perseus in aula sanus validusque crevit, sed Polydectes, Danaes cupiditate accensus, eam uxorem ducere optabat. Quoniam mulier eius precibus non vincebatur, rex suspectum habuit a Perseo matrimonium impediri. Ideo, eius gloriae ambitionis stimulum adhibens, iuvenem misit ut prehenderet caput Medusae, foedissimae Gorgonum, quae in saxum homines convertere poterat. Sed Perseus, Pallados auxilio, Medusae caput detruncavit, deinde exagitatus a Gorgonibus fugit. Cum in Aethiopiam pervenisset, ab horribili dracone pulchram Andromedam servavit eamque in matrimonium duxit. Postquam Seriphum reverterat, capite Medusae in saxum Polydecten converti, et cum uxore matreque Argos contendit unde Acrisius, tenens memoria se per nepotem mortem occubiturum esse, fugerat. At fatum vitare non potuit: Perseus enim Larisam venit ut in publicis ludis certaret et discum iaciens invitus avum occidit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52786
[darkshines] - [2022-09-23 11:29:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.