banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Lucio Tarquinio
Pagina 235 Numero 78

 Ferunt fuisse quendam Demaratum Corinthium, et honore et auctoritate et fortunis civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam. Ascitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate suum domicilium collocavit. Ibi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus Graecorum artibus eos erudivit. Alter filius, nomine Lucumo, Romam migravit et facile in civitatem receptus est; propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris factus est usque eo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo praeterea summa comitas et summa benignitas largiendi opis auxiliique in omnes cives. Itaque, mortuo Marcio, cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen inflexerat, ut Romani populi consuetudinem imitatus esse videretur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47570
[darkshines] - [2021-10-25 13:29:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!