banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Enea - La Sibilla cumana
Pagina 456 Numero V2

Aeneas, vir summa pietate parique fortitudine praeditus, e Libya in Italiam navigans, ob fati voluntatem deflectere in Siciliam foedissima tempestate cogitur. Ibi concubia nocte Anchisae umbra, filio in somnis apparens, suadet Aeneae ut ad Sibyllam in primis veniat et illius ductu ad inferos descendat. Aeneas patris monitis parens in Italiam solvit; quo in cursu Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur. Cumas advectus, Aeneas antrum Sibyllae petit et cum sacrificium de more peragisset, Phoebi oraculum consulit. Ibi et instantia pericula et futuri belli eventus discit. Inde columbis ductus ad aureum ramum pervenit: quem cum decerpsisset hostiaque deis inferis mactavisset, cum Sibylla duce Averni atras fauces ad inferos tendit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52779
[darkshines] - [2022-09-23 13:27:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!