banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Enea - Enea e Didone
Pagina 441 Numero V8

Aeneas, dum per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, gravissima tempestate deprehensus est, quae, cum omnes fere naves fregisset, reliquos Troianos in Africae litora proiecit. Ibi Dido, Carthaginiensium regina, magna liberalitate exules excepit; postea, cum Venus vehementissimum amorem in ea suscitavisset, Aeneam virum suum et urbis dominum fecit. Sed Iuppiter Mercurium ad Aeneam misit ut Troianorum ducem moneret: «Aeneas, - sic ait nuntius deorum - ab urbe Carthagine cum tuis discede! Non Carthaginem enim sed novam sedem fatum et dei tibi tribuerunt. Novum genus, a sanguine tuo originem trahens, totum orbem sub legibus suis habebit. Sine mora igitur reginam relinque, fundamenta magni populi et magni imperii positurus». Tum pius Aeneas, magno cum dolore deis oboediens, cum omnibus suis discessit. Cum infelix Dido Troianorum naves iam in alto mari vidit, ob acerrimam iram et inconsolabilem dolorem mortem sibi conscivit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52771
[darkshines] - [2022-09-23 15:23:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!