banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Enea - Dopo l'arrivo in Italia scoppia la guerra
Pagina 505 Numero V3

Secundis ventis Aeneas ad Tiberis ostia defertur. Ibi, cum cognovisset illam esse terram fatis sibi debitam, ad Latinum regem legatos misit, qui illi munera offerrent et locum peterent ut novam urbem conderent. Latinus cum audivisset illos Troianos esse et Aeneam, domo profugum, novam sedem quaerere, legationem benigne accepit. Fidem futurae amicitiae sanxit et promisit se Laviniam, filiam suam iamque sponsam Turni, Rutulorum regis, Aeneae coniugem daturum esse. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, primum Amatam, Latini uxorem, deinde Turnum in Troianos concitat. Amata Turnusque Latinum ut arma contra Troianos ferret exstimulant; rex tamen se foedera nuper confecta neglegere recusat. Tum Iuno ipsa Belli aedis portas aperit. Turni auspicio undique e toto Latio complures reges gentesque concurrunt ut advenas de Latio depellerent.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52804
[darkshines] - [2022-09-22 20:13:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!