banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
La storia di Didone
Pagina 14 Numero V1

Mutto, rex Tyri, moriens, filium Pygmalionem et Didonem filiam, virginem insignis formae, heredes noncupavit. Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. Dido autem Acherbae, avunculo suo, sacerdoti Herculis, nupsit. Hic magnas, sed dissimulatas opes habebat, sed aurum metu regis non tectis, sed terrae mandaverat; etsi homines eam rem ignorabant, fama tandem loquebatur. Pygmalion, oblitus iuris humani, avunculum suum sine respectu pietatis occidit et eius divitiis potitus est. Dido, cum fratrem propter scelus diu detestata esset, ad postremum odium dissimulavit et tacita fugam molita est cum quibusdam principibus. Tum finxit ad fratrem se migraturam esse ne mariti domus ei cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovaret. Pygmalion, arbitrans cum ea etiam aurum Acherbae ad se venturum esse, consilio sororis laetatus est. Ita Dido, cum sacra Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetivisset, in exsilium perrexit novas sedes quaerens.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52818
[emi53rm] - [2022-11-16 07:17:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!