banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Danae
Pagina 484 Numero V3

In Argolide turrita urbs Argi erat: praeerat Acrisius rex, qui ex Eurydice uxore nullos filios habuerat, sed unam filiam, pulcherrimam Danaen (acc. di Danae, Danaes). Olim rex ab urbe discessit oraculum consultum ut successoris nomen cognosceret. Cum oraculum praedixisset eum a nepote necatum iri, Acrisius vaticinii exitum impediturus, in turris cella filiam clausit et excubitores armatos canesque ferocissimos undique disposuit ut ingressum custodirent. At Iuppiter, ut oraculum impleretur, in pluviam auream se convertit et in turrim pervasit madefaciens Danaen dormientem: notum est ex coniugio Persea genitum esse. Cum Acrisius rex infantis ortum cognovisset, exterritus in mare Danaen et Persea in arca inclusos deiecit ut submergerentur. Qui autem in insulam Seriphum pervenerunt, ubi Polydectes regnabat. Piscator, ut naufragos vidit, vehementer motus est et eos ad regiam deduxit ubi benigne accepti sunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52785
[darkshines] - [2022-09-23 12:45:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!