banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La spedizione degli Argonauti
Pagina 521 Numero V7

Narrant illo tempore Peliam Thessaliae regnum occupavisse. Nam hereditatem Aesoni fratri negaverat et captivum eum ceperat. Iason, Esonis filius, a matre ablatus erat, ne necaretur, et Centhauro Chironi datus ut eum educaret. Cum adolevit, ad lolcum urbem Iason remeavit ubi patruus, eum agnoscens et pro se timens, regnum ei promisit. Cogitabat vero se de medio tollere nepotem: nam ei imperavit ut in Colchidem navigaret et vellus aureum inde auferret. Etsi res erat ardua at difficillima, Iason tamen putavit se facinus implere posse et socios maxime strenuos delegit in quibus erant Hercules, Castor et Pollux, atque Orpheus vates. Argus, Phrixi filius, Minervae consilio navem pulcherrimam aedificavit quae ex eius nomine Argo appellata est; Iason et eius comites, qui in navem conscenderunt Argonautae nominati sunt. Cum omnia paravissent, Argonautae e portu Iolci, Thessalicae urbis, ancoras solverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52813
[darkshines] - [2022-09-22 16:52:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!