✔ Otos et Ephialtes, filii Aloei et Iphimedes, Neptuni filiae, mira magnitudine dicuntur fuisse; hi singuli singulis mensibus («ciascuno di questi per ciascun mese») novem digitis crescebant. Itaque, cum essent annorum novem, in caelum ascendere sunt conati. Qui aditum sibi ita faciebant: montem Ossam super Pelion posuerunt, aliosque montes construebant; hi ab Apolline sunt interfecti. Alii autem auctores dicunt eos Neptuni et Iphimedes filios fuisse atrotos; cum Dianam comprimere voluissent, quae cum non posset viribus eorum obsistere, Apollo inter eos cervam misit, quam illi, furore incensi, dum volunt iaculis interficere, alius alium interfecerunt. Dicitur eos ad inferos hanc poenam pati: ad columnam aversi alter ab altero serpentibus sunt deligati.
Igino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51915[emi53rm] - [2022-08-02 06:00:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!