banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La seconda guerra persiana
Pagina 504 Numero V1

Rerum scriptores tradunt Xerxem, Darei regis filium, decem ammis postquam Persae ab Atheniensibus ad Marathonam devicti erant, bellum in Graecos renovavisse forti exercitu classeque ingenti. Propter commune periculum omnes Graeci libertatem servaturi societatem fecerunt. Leonidas, quem Lacedaemonii regem creaverant, cum sociorum exercitu Thermopylarum angustias occupavit. Atheniensium classis ad Artemisium promonturium in ancoris stetit quod hostium impetus sustinere aut retardare sperabat. Ad Thermopylas Leonidae milites incredibili virtute Persis restiterunt, donec barbari, cum proditor Ephialtes eis occultam viam per Thermopylas ostendisset, Graecos post terga petiverunt et interfecerunt. Itaque Persarum exercitus in Graeciam irrupit et Athenas contendit. Postquam oraculum delphicum Atheniensibus dixit: «Moenibus ligneis vos defendite!» Themistocles Atheniensibus explicavit Apollinem illis verbis naves significavisse. Tum Atheniensium classis in freto Salamino cum Xerxis classe conflixit: plurimae hostium naves demersae sunt quas Persarum rex in Graecos miserat et hostes profligati sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52802
[darkshines] - [2022-09-22 20:21:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!