banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La sconfitta di Sesto Pompeo
Pagina 125 Numero 20

 Siculum bellum Octavianus incohavit in primis, sed diu id traxit, intermissum saepius, modo reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio amiserat, modo («ora... ora») pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus famemque ingravescentem: donec, navibus ex integro fabricatis ac viginti servorum milibus manumissis et ad remum datis, portum Iulium apud Baias effecit. In quo cum hieme tota copias exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulochum superavit, sub horam pugnae tam arto repente somno devinctus, ut ad dandum signum ab amicis excitaretur. Unde praebita est Antonio materia exprobrandi: adfirmabat Octavianum ne rectis quidem oculis aspicere potuisse instructam aciem, sed supinum stupidumque cubuisse, nec prius surrexisse ac in conspectum militum venisse quam («prima che» + cong.) a M. Agrippa fugatae sint hostium naves.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51948
[emi53rm] - [2022-06-25 05:59:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!