banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La pudicitia di Lucrezia
Pagina 420 Numero 129

Post paucos dies Sextus Tarquinius Collatiam venit ubi acceptus est benigne. Cum post cenam in hospitale cubiculum ductus esset, amore ardens, cum gladio ad dormientem Lucretiam venit et, sinistra manu mulieris pectorem opprimens, dixit: «Tace, Lucretia, Sextus Tarquinius sum; ferrum in manu est; morieris, si ("se") emiseris vocem». Cum mulier pavida nullam opem videret, tum Tarquinius fatebatur amorem, orabat, miscebat precibus minas. Ubi obstinatam videbat, addit ad metum dedecus: dicit se cum mortua servum nudum iugulatum positurum esse ut dicant eam in turpi adulterio necatam esse. Cum violenta libido vicisset obstinatam pudicitiam et inde Tarquinius ferox profectus esset, Lucretia maesta tanto malo eundem nuntium Romam ad patrem Lucretium Ardeamque ad virum Collatinum mittit ut veniant. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae ortae sunt et mulier viro suo dicit: «Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto tuo sunt; tantum corpus meum est violatum, animus innocens: mors testimonium dabit. Sed date dexteras fidemque adulterum non impunitum fore. Ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla mulier deinde impudica, Lucretiae exemplo, vivet». Cultrum, quem sub veste celatum habebat, in corde defigit et muribunda cecidit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50221
[darkshines] - [2021-11-22 13:52:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!