banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La profetessa Cassandra
Pagina 521 Numero V5

Cassandra regis Priami filia ideoque Paridis et Hectoris soror erat. Narrant eam ab Apolline adamatam esse et eius amorem recusavisse. Qua re poenam singularem acerbumque privilegium a deo irato eam accepisse constat: instinctu divino afflatuque vera auguria rerum futurarum praedicebat, sed nullus homo eius vaticiniis fidem habebat. Ita vero, quamquam Troianis infelix virgo denuntiabat patriae perniciem iam proximam esse, nullam fidem cives ei tribuebant, sed in magna spe erant se a bello discessuros esse victores. Cum Graeci urbem Troiam dolo expugnavissent, Cassandra in Palladis aedem confugit, sed Aiax, Oilei filius, nullo deorum metu deterritus, eam e sacro templo supplicem traxit sociisque ut praedam belli tradidit. Notum est huius scelestae nefariaeque rei Aiacem postea poenam solvisse quod di vetuerant illum in patriam reditum facere posse. Apud Euboeam insulam eius navem ad scopulos impegerunt et vir, obrutus fluctibus, vitam amisit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52811
[darkshines] - [2022-09-22 17:13:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!