banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Galba
Pagina 235

 Viso comminus armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo signo manifesta [fuerunt] in Othonem omnium militum studia, desertum [est] fuga populi forum, destricta [sunt] adversus dubitantes tela. Iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est. Extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere. Alii suppliciter interrogasse quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo deprecatum [esse]: plures obtulisse ultro percussoribus iugulum: agerent ac ferirent, si ita pro re publica videretur. Non interfuit occidentium quid diceret. De percussore non satis constat: quidam Terentium evocatum, alii Laecanium; crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse. Ceteri crura brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate et saevitia trunco iam corpori adiecta [sunt].
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/33815
[emi53rm] - [2021-07-23 07:14:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!