banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Catone Uticense
Pagina 361 Numero 20

Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos hortatur ut servitia manumitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem assentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari, qui tum ei pro quaestore fuerat, commendatis, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat, cum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui dum, anima nondum exspirata, concidisset, et impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque vulnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem, et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus muniverat turrisque auxerat, sepultura adficiunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11009

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!