banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Archimede
Pagina 40 Numero 2

 Bello Punico secundo Syracusas consul Marcellus, Romanorum dux, facile expugnavisset, nisi tunc in urbe Archimedes fuisset, peritus mathematicarum artium, caeli siderumque clarus spectator atque mirabilis inventor bellicorum tormentorum. Adversus navalem Romanorum apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in moenibus disposuit ut oppidani in hostium naves, quae procul erant, saxa ingenti pondere emittere possent, utque eas (naves), quae propiores erant, crebris telis a moenibus repellere possent. Denique ut Syracusanorum milites vulnere intacti tela in hostes ingererent, Archimedes imperavit ut in urbis moenia crebra cava («buchi») cubitalia aperirentur per quae ex occulto milites et sagittis et scorpionibus Romanos petere possent. Naves autem, quae ad moenia accedebant, ferrea manu tollebantur atque cum ingenti nautarum trepidatione in saxa proiciebantur. Itaque Syracusani propter Archimedis ingenium maritimam Romanorum oppugnationem per triennium eluserunt. Sed ille («quel famoso», nom. m. sing.) doctus vir, ipso die cum Romani Syracusas expugnaverunt, necopinatam mortem invenit. Nam Marcellus, qui claram viri famam bene noverat, militibus ut ei parcerent imperavit, quoniam eum Romam ferre secum volebat, sed Archimedes a milite, qui eum non agnoverat, interfectus est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51415
[darkshines] - [2022-06-14 10:39:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!