banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Archimede
Pagina 172

Cum Sicilia a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus, consul ad eam recuperandam missus, Syracusas, illius regionis urbem nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio, nec urbem, nisi post tres annos, cepit Marcellus. Rem confecisset celeriter, nisi vir egregii ingenii ea tempestate Syracusis fuisset. In erat Archimedes, mirabilis machinarum inventor, quibus omnia opera, quae ROmani ad moenia expugnanda extruxerant, disturbabat. Tandem, captis Syracusis, Marcellus, eximia illius hominis prudentia delectatus, edixit ut in urbe expilanda, capiti illius parceretur. Archimedes, cum in describendis quibusdam formis geometricis intentior esset, patriam suam captam esse ne senserat quidem. Miles quidam, praedandi cupidus, in domum eius irrupit et minaci voce quisnam esset interrogavit; cui Archimedes, propter cupiditatem investigandi illud quod requirebat, nihil respondendum curavit. Quapropter a milite irato obtruncatus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11060

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!