banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fuga dello schiavo lettore
Pagina 90 Numero C

 Dionysius servus meus anagnostes, cum a bibliotheca multos libros surripuisset, me defecit et aufugit. Me paenitet illum amicum et quasi familiarem habuisse. Is dicitur esse in provincia tua. Eum fortuna non adiuvit: nam et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae illum viderunt. Cum tamen a me manumissum esse diceret, crediderunt. Hunc tu si mihi restituendum curaveris, te non effugiet quam mihi gratum id fuerit. Nam servus meus a me ad quem defecit? Res ipsa parva fortasse videtur, sed animum meum cordaque doleo. Ubi sit et quid fieri possit, Bolanus te certiorem faciet. Ego, si hominem per te recuperavero, per omnem aetatem meam summo beneficio a te affectus esse mihi videbor. Vale.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49279
[emi53rm] - [2021-11-25 10:03:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!