banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fondazione di Alessandria
Pagina 479 Numero 172

Alexander Magnus ad Mareotin (acc. sing. di Mareotis) paludem, haud procul ab insula Pharo, pervenit, atque loci naturam maiore cum studio observavit. Insula pulchrior quidem quam vicina loca erat et minime hostium incursionibus opportuna; itaque primum Macedonum rex ibi urbem novam condere statuit. Mox autem insula apparuit parum («troppo poco») idonea ad magnam hominum multitudinem; itaque locum capaciorem et ampliori sedi aptum desideravit. Tum alium locum delegit inter paludem et mare, et ambitum destinavit. Dum autem rex murorum orbem polenta destinat, ut Macedonum mos est, ex regionibus finitimis ingentes avium greges advolant et polentam pascunt. Macedonibus res triste omen apparuit, sed vates responderunt: «Nova urbs clarior Thebis et Memphide erit, magnam advenarum frequentiam habebit multisque terrarum populis alimenta praebebit». Alexander igitur novam urbem condere perrexit, hominum multitudine implevit atque e suo nomine Alexandream appellavit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50429
[darkshines] - [2022-01-13 15:43:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!