Olim in convivio Alexander, quem vini cupiditate indulgere (+ dat.) ebrietati non pudebat, traditur dixisse: «Comites, quin ("perché non") ergo expergiscimini? Graecarum urbium libertatem ulciscamur et Persarum regiae eorumque urbi faces subdemus». Omnes incaluerunt mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant (+ dat.). Primus rex ipse ignem regiae iniecit, tum convivae pelicesque. Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus, ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum, qui neminem suum scelus celare studebat, adhuc faces aggerentem. Omissa igitur, quam portaverant, aqua, igni aptam materiem in incendium omnes iacere coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, patria tot gentium, unicus quondam Graeciae terror. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Ipsum Alexandrum, ut primum mentem quies reddidit, eius facti paenituisse constat.