banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La conquista di Gerusalemme
Pagina 22 Numero 40

 Multae Asiae gentes a Romanis bello domitae sunt et sub Romae imperium dicionemque subiunctae sunt. Iudaeos quoque Romani in sua potestate tenebant, sed Iudaeis propter eorum pecuniae aviditatem arrogantiamque admodum invisi erant; quare («per questo») crebrae et acres seditiones in Iudaea fuerunt. Denique Titus, imperatoris Vespasiani filius, cum ingentibus copiis urbem Hierosolyma oppugnavit: urbis obsidio diuturna et difficillima fuit, quia Iudaei mira virtute pro patriae libertate diu pugnaverunt. Etiam senes et mulieres Iudaeorum militibus auxilium et solacium praebebant: belli instrumenta supportabant militumque animos precibus confirmabant. Postremo (avv.) Romanorum legiones munitiones everterunt et maximo cum clamore magnaque civium caede urbs Hierosolyma expugnata est. Antiquum Salomonis templum a Tito deletum est et insignia Iudaeorum religionis Romam traiecta sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47124
[darkshines] - [2021-10-16 10:03:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!