banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La clementia di Cesare
Pagina 15 Numero 19

 Caesar, ratus Dumnorigem, Haeduorum principem, contra populum Romanum egisse, in eum se animadvertere arbitrabatur. Hoc consilio, vero, unum repugnabat, quod Caesar fratris eius Divitiaci summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; deinde is verebatur ne eius supplicio Divitiaci animum offenderet. Itaque statim Divitiacum ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per Gaium Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo de fratris iniuria conloquitur. Tunc Divitiacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecravit ne in fratrem gravem poenam statueret. Ille sciebat fratrem reum esse, sed orabat ut Caesar clementia erga eum uteretur et iniuriam condonaret. Itaque Caesar Divitiaci dextram prendit et consolatus veniam dedit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50449
[marat] - [2022-08-01 19:08:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!