banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
La cecità non è di ostacolo all'attività intellettuale
Pagina 395 Numero V2

Diodorus Stoicus, cum caecus esset, in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea versabatur et fidibus Pythagoreorum more utebatur, eique libri noctes et dies legebantur et - quod sine oculis fieri posse vix videtur - geometriae munus tuebatur, verbis praecipiens discentibus unde et quo quamque lineam scriberent. Democritus, luminibus amissis, alba scilicet discernere et atra non poterat; at vero bona mala, aequa iniqua, honestia turpia, utilia inutilia, magna parva poterat et sine varietate colorum poterat vivere beate. Traditum est etiam Homerum caecum fuisse. At eius picturam, non poesim videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae non ita expicta est ut, quae ipse non viderit, effecerit ut nos videremus? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam. At vero Polyphemum Homerus, cum immanem ferumque finxisset, cum ariete colloquentem facit et caecitatem querentem. Sed nihilo erat ipse Cyclops quam aries suus prudentior.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53078
[emi53rm] - [2023-03-04 05:52:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!