banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia di Maratona
Pagina 334 Numero 7

 Cum Persae bellum Graecis indixissent, multae civitates Atheniensibus auxilium numquam praebuerunt: a Plataeensibus tamen Athenas mille milites missi sunt. Itaque Plataeensium adventu decem milia completa sunt armatorum mirabiliore proelii ardore flagrantium. Igitur accidit ut Miltiades validior quam collega esset. Ergo, cum impulsi essent Miltiadis auctoritate, Athenienses, ut copias ex urbe eduxerunt, loco idoneo castra posuerunt. Deinde, postero die ("il giorno successivo"), in edito monte agmen instruxerunt et in regione aperta proelium commiserunt. Sperabant enim montium altitudinem Graecos tecturam esse atque arbores hostium equitatum impedituros. Datis, cum locum iniquum suis copiis esse videret, tamen confligere statim optabat, quod dimicare utile putabat priusquam Lacedaemonii subsidio venirent. Itaque in agmen peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. In proelio Athenienses fortiores Persis fuerunt, tamen Persae tam strenui quam Athenienses. Tam veloces Persae fugerunt ("fuggirono"), ut non castra sed naves petiverint. Pauciora proelia quidem nobiliora fuerunt quam pugna apud Marathonem. Numquam tam exigua manus tam ingentes opes prostravit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49142
[darkshines] - [2021-07-22 13:51:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!