banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'eloquenza di Pericle
Pagina 438 Numero V3

 Pisistratus dicendo tantum valuisse traditur, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, quamvis Solo hoc Atheniensibus dissuaderet. Pericles quoque, ab Anaxagora praeceptore omnibus disciplinis instructus, liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis sua eloquentia imposuit: egit enim illam urbem et versavit arbitrio suo, et etiamsi adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularia eius verba apparebant. Itaque veteris comoediae maledica lingua, licet potentiam viri perstringere cuperet, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare; inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuvenis Pisistratum iam decrepitum audisset, maxime obstipuisse. Deinde non temperavit sibi quominus exclamaret caveri illum civem oportere. Hoc enim dicebat quod Pisistrati orationi simillima Periclis esset oratio. Nec homo erravit cum hoc diceret. Quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?
Valerio Massimo

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!