banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'uccisione di Pelia
Pagina 522 Numero V9

Jason ad Peliam patruum revertit cuius iussu tot pericula tulerat. Ut resciit patrem interim ab eo necatum esse et matrem, dolore pertubatam, mortem sibi conscivisse, cogitavit se eum interficere. Hoc Medea se ipsam facturam esse promisit. Itaque ad Peliae filias se contulit dicens se sacerdotem Dianae esse. Cum illae deplorarent patrem suum Peliam seniorem esse, Medea eis promittit se eum ex sene iuvenem facturam esse. Quo facilius eas ad suam voluntatem perduceret, venenis suis multa miracula fecit. Denique cum arietem vetulum necavisset et in frusta divisisset, in aeneum cum aqua ferventi coniecit ex quo, cum carmen maga enuntiavisset, agnus pulcherrimus prosiluit. Eodemque modo Peliae filiae, illo miraculo adductae, patrem suum occisum et in frusta divisum in aeneo coxerunt. Postea autem Medea carmen non enuntiavit et Peliae filiae cum se deceptas esse viderent, a patria profugerunt. Acastus, Peliae filius, cum regnum hereditate accepisset, Iasonem et Medeam expulit qui Corinthum se contulerunt ubi benevole accepti sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52815
[darkshines] - [2022-09-22 16:47:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!