banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
L'uccisione dell'imperatore Pertinace
Pagina 223 Numero V1

Tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. Aulici supervenerunt, ingressi porticus Palatii. Hoc cognito, Pertinax praefectum praetorii ad eos misit. Sed ille, declinatis militibus, per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit. Sed cum Tasius quidam in iram et in timorem duris verbis adductus esset, hastam in pectus Pertinaci obiecit. Tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. Servus quidam, confossis duobus, cum Pertinace vitam amisit; reliqui cubicularii palatini diffugerunt. Alii sane dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.
Historia Augusta


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52950
[emi53rm] - [2022-11-09 06:53:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!