banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
L'insegnamento dei druidi
Pagina 180 Numero 18

Apud Gallos druides a bello absunt neque tributa una (avv.) cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi iuvenes in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant praecepta litteris mandare, cum in reliquis rebus, publicis privatisque, Graecis litteris utantur. Id mihi instituisse videntur quod disciplinam in vulgum efferri nolint (traduci con l'indicativo). Praeterea timent ne discipuli, litteris confisi, minus memoriae studeant; etenim saepe accidit ut praesidio litterarum diligentia in perdiscendo ac memoria remittantur. In primis druides volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime iuvenes ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu disputant et iuventuti tradunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53787
[emi53rm] - [2023-05-22 05:25:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!