✔ Caesari cum nuntiatum esset Helvetios per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat; pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogabant ut id sibi facere liceat. Caesar concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciendi, temperaturos esse ab iniuria existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum esse. Interea a lacu Lemanno ad montem Iuram murum fossamque perducit. Eo opere perfecto, praesidia disponit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit.