Princeps Horatius ibat, trigemina spolia Curiatiorum prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. «Abi hinc ad sponsum» inquit, «oblita fratrum mortuorum et fratris vivi, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugere hostem malet».