✔ Postquam, a Marte vi compressa, Vestalis geminum partum ediderat, vincta in custodiam datur et rex pueros in profluentem aquam mitti iubet. Forte super ripas Tiberis effusus erat in non alta stagna, in quibus apud ficum arborem infantes relicti sunt. Sed alveum, in quo erant pueri, aqua fluminis refluens in sicco destituit. Est fama tum lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse et eam infantibus mitem praebuisse mammas. Eodem die ferunt ("dicono") magistrum regii pecoris, Faustulum nomine, invenisse lupam lingua pueros lambentem, eos sustulisse et ad stabula Larentiae uxori dedisse, quae eos statim dilexit. Ita agresti modo educati, gemini adoleverunt et, robore corporis sumpto, non solum feras venabantur ("cacciavano") sed in latrones praeda onustos impetus faciebant et cum aliis pastoribus rapta dividebant. Hoc modo iuventutem suam exercebant.