banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'infanzia di Giove
Pagina 94 Numero 6

 Quia Saturnus, crudelis deus, omnes filios suos vorabat, Rhea, Saturni uxor et Iovis mater, filium vix natum fideli ancillae committit, quae (nom. sing. "che") puerulum in insula Creta, in montis Idae spelunca, occultat. Nymphae, quae (nom. plur. "che") in pulchra silvestrique insula habitabant, parvum deum magno cum gaudio accipiunt et in cunabulis aureis collocant. Cotidie levium columbarum agmen e mari in speluncam advolabat et ambrosiam, deorum cibum, Iovi porrigebat; cotidie etiam magna aquila de montium cacuminibus devolabat et nectar, deorum potionem, Saturni filio suppeditabat. Praeterea capra Amalthea lacte suo puerulum alebat et apes dulce mel parvo deo praebebant. Ne vagitus quidem Iovis ad Saturni aures in Olympo pervenire poterant, quod semper Corybantes, fideles Rheae ministri, circum pueri cunabula saltabant et aeneos clipeos gladiis percutiebant. Sic Iovis vocem ingens fragor vincebat et pater vagitus filii audire non poterat. Sed Iuppiter, cum adolescit, ultionem parat: patrem de caelo praecipitat, fratribus sororibusque antea a patre voratis («divorati») vitam restituit atque eorum auxilio caeli terraeque imperium obtinet.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47040
[darkshines] - [2021-11-30 20:26:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!