banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'imperatore Augusto narra le sue imprese
Pagina 197 Numero 7

Annos undeviginti natus, exercitum privata impensa comparavi, atque rempublicam, quae dominatione unius factionis paene oppressa est, in libertatem vindicavi. Qua re senatus, sive gratum animum erga me habebat, sive novum periculum timebat, decretis honorificis in ordinem suum me adlegit et imperium mihi dedit. Qui parentem meum interfecerant, eos in exilium expuli et postea eos, bellum inferentes rei publicae, bis vici. Longum est omnia bella civilia externaque enumerare, quae terra et mari et toto in orbe terrarum gessi. Externas gentes, quas excidere potui, conservare malui Ubicumque maris erant praedones, pacavi. Eo bello triginta fere milia servorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rempublicam ceperant, capta dominis tradidi. In consulatu sexto et septimo postquam bella civilia extinxeram ex mea potestate rempublicam in senatus populique Romani arbitrium transtuli.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11068

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!