banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'antico Lazio, da Saturno all'arrivo dei Troiani
Pagina 171 Numero 3

 Primi Latii incolae, ut antiqui poetae narrant, erant Fauni et Nymphae, silvarum dei deaeque, et rustici viri e duris truncis nati («nati da», nom. m. plur.). Postea (avv.) deus Saturnus, ex Olympo pulsus («scacciato», nom. m. sing.), de caelo in terram descendebat et in Latium perveniebat, ubi indigenas per iuga montana dispersos («dispersi/sparpagliati», acc. m. plur.) congregabat et terram aratro versare, frumenta et hordea serere, vineas instituere («piantare») docebat: sic horrida Latinorum vita industria sollertiaque mitigabatur atque animi virorum asperorum assiduo agriculturae studio corroborabantur. Post Saturnum, Faunus et Latinus, Fauni filius, regnum totius Latii obtinebant. Dum Latinus regnat, Aeneas, magnus Troianus vir, strenuus in bello, in deos admodum pius, ex patria profugus propter Troiae incendium, cum parva Troianorum turba filioque Iulo ad Latinas oras pervenit, ubi Latinum regem («re», acc.) eiusque socios bello vincit. Postea amicitiam cum Latino iungit eiusque filiam, Laviniam, in matrimonium ducit et oppidum Lavinium condit, ubi Troiani et Latini magna cum concordia vivunt. Post aliquot («alcuni», indecl.) annos Iulus Lavinium relinquit et Albam Longam, novum domicilium regni, condit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49970
[darkshines] - [2021-10-12 17:51:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!