banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Inizio della guerra civile
Pagina 39 Numero 32

Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum1 et provincias et legiones alienas tenere, exercitum Caesaris velle dimitti; itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus III Arretium mittit, ipse Arimini cum II legionibus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat. Interea certior factus ("informato che") Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguium recipit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53727
[emi53rm] - [2023-05-20 12:02:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!