banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
In questo mondo di schiavi
Pagina 104 Numero 28

 Antiqui Romani saepe copiosas divitias atque multos servos habebant. Servi servorum filii vel belli ("di guerra") captivi erant. Servi aut vastos fecundosque agros colebant aut dominos in domestica opera adiuvabant. Sed multi Graeci servi etiam docti erant, ergo a Romanis ut ("come") dominorum scribae vel liberorum paedagogi vel ludi magistri eligebantur; interdum erant periti medici et clari poetae. Domini servos sedulos quasi fidos amicos putabant ac magna cum clementia tractabant. Servi autem pigri atque infidi a dominis puniebantur, interdum necabantur. Servorum filii vernae appellabantur et a dominis valde amabantur. Nam cum dominorum liberis in villae area aut in campis aut in viis ludebant. Boni servi a dominis manumittebantur et liberti appellabantur. Seneca, clarus Romanus philosophus, in epistula amico Lucilio scribit: «Non servi sunt, immo (avv.) homines ("uomini", nom.); non servi sunt, immo socii; non servi sunt, immo amici; non servi sunt, immo conservi».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53525
[darkshines] - [2023-01-25 12:58:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!