banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Imprese di Amilcare
Pagina 29 Numero 6

 Hamilcar, postquam cum Romanis pacem conciliavit, Carthaginem rediit, ubi mercenarii milites, quibus Carthaginienses adversus Romanos usi erant, quorumque numerus erat viginti milia, rebellaverant, totam abalienaverant Africam ipsamque Carthaginem oppugnaverant. Carthaginienses, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Ille non solum hostes, qui haud procul a muris Carthaginis aberant, removit sed etiam eos in loca tam angusta compulit ut illic plures fame quam ferro interirent. Hamilcar, cum has res peregisset, animo infesto Romanis, quo facilius cum eis contendere posset, effecit ut cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Itaque Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic, cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio, dum adversus Vettones pugnat, occisus est


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/51067
[emi53rm] - [2022-07-31 07:29:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!