✔ Nunc memorabo ea, quae nemini credibilia sunt nisi iis, qui viderunt: vidimus a privatis compluribus subversos montes, maria constrata esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe (avv.) divitiis, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria faciebant, mulieres pudicitiam in propatulo habebant; vescendi causa terra marique omnia exquirebant; dormiebant prius quam («prima che...» + cong.) somni cupido esset; non famen aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiebantur, sed ea omnia luxu antecapiebant. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant.