banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Il viaggio di ritorno di Ulisse tappa per tappa
Pagina 121 Numero 24

 Troia Ulixes ("Ulisse", nom.) cum fidis sociis in Thraciam, Thracia per altum pelagus primum in Polyphemi terram, deinde ad insulas Aeolias pervenit. Ab Aeoliis in Sardiniam, ubi anthropophagi Laestrygones ("Lestrigoni", nom. plur.) magna ferocia vitam agebant, venit. Inde per tranquillas Tyrrheni aquas ad Latium adpropinquat. In Circaeo promunturio maga Circe ("Circe", nom.) in mansuetas feras Ulixis ("di Ulisse") socios mutat. Per deum Mercurium Ulixes (nom.) incantamentum effugit. Magae consilio in Avernum, Inferorum regnum, descendit: Averni porta Puteolis, in Campania, est. Relinquit Avernum et postea Sirenibus ("Sirene", dat.), dolosis puellis, et in Messanae freto Scyllae ac Charybdi ("Cariddi", dat.) diris monstris occurrit. In Trinacria (ita tunc Sicilia appellabatur) socii sacras deo Soli ("Sole", dat. sing.) vaccas devorant atque puniuntur: vitam enim per Scyllam et Charybdin ("Cariddi", acc. sing.) amittunt. Ulixes (nom.) solus minas evadit atque Ogygiam vehitur. Ogygiae, in insula amoena, cum pulchra nympha vir diu manet. Deinde nuptae patriaeque desiderio Ogygia ad Phaeacorum insulam procella abducitur. Inde tandem lassus sed beatus Ithacam pervenit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53531
[darkshines] - [2023-02-01 15:28:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!