✔ Perseus, Macedoniae rex, imperitia atque avaritia ad extremam perniciem adductus (=spinto, condotto) in manus hostium cum filiis et publico thesauro venit (=venne), Paulus Aemilius autem, post claram victoriam ad Pidnam triumphum celebravit. Per tres dies Romanis civibus magnificam spectaculi speciem praebuerunt currus qui (=che i quali) res magni pretii, vasa aurea et argentea, aenea simulacra, artis opera, auri et argenti pondera transportabant. Postremo Paulus in curru processit, corporis dignitate et senectute ipsa insignis. Post currum imperatoris, praeclari victoris exercitus viri incedebant; deinde equitum turmae et peditum cohortes, quae (=che) non solum suas et imperatoris laudes carmine celebrabant sed etiam vitia imperatoris notabant. Sed non solum Perseus triste documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus (=condotto) sed etiam victor Paulus auro purpuraque fulgens. Nam iis fere diebus quibus (=quasi negli stessi giorni in cui) triumphum celebravit duorum filiorum funera vidit.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34758[darkshines] - [2023-03-02 12:18:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!