banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sepolcro dei due innamorati
Pagina 454 Numero V14

Marcus Plautius, in Asiam iussu senatus classem reducens, Tarentum appulit, ut ibi Horestillam uxorem, navigationis sociam et gravi morbo aegram, in terra deponeret. Cum autem Horestilla mox animam efflavisset, eius morte adeo perturbatus est Marcus Plautius, ut decreverit ut ipse vitam deponeret. Tamen, propositum suum dissimulavit et uxoris funus paravit. Iam aderant unguenta, iam faces parabantur ut rogum incenderent, cum Plautius, oscula uxori se dare simulans, gladium enudavit et in eum ita incubuit ut mortuus super corpus uxoris statim ceciderit. Qua re commoti, qui aderant uno rogo duo corpora cremaverunt. Eo loco Tarentini, ut tantam pietatem honorarent, sepulcrum exstruxerunt quod Amantium vocaverunt, ne tam insigne exemplum pietatis inter uxorem et virum temporis edacitas obruere posset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52777
[darkshines] - [2022-09-23 13:44:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!