banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Il primo divorzio a Roma
Pagina 416 Numero V17

Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur nullis. Nemo enim tunc a matrimonio devertebat. Servius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atqui is Carbilius traditur uxorem, etsi eam dimisit, egregie dilexisse et carissimam habuisse ob eius morum honestatem et pudicitiam, sed iusiurandi religionem amori praevertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem se liberorum procreandorum gratia habiturum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53093
[emi53rm] - [2022-11-20 06:36:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!