banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il poeta Tirteo
Pagina 426 Numero 148

Messenii post longam servitutis patientiam bellum in Spartanos restauraverunt. Itaque Lacedaemonii de belli eventu oracula Delphica consuluerunt; oracula iusserunt ducem belli ab Atheniensibus petere. Porro Athenienses, qui responsum cognoverant, in contemptum Spartanorum Tyrtaeum, poetam claudo pede, miserunt. Tyrtaeus aliquot proeliis fusus eo desperationis Lacedaemonios adduxit ut servos ad supplementum exercitus manumitterent. Reges Lacedaemoniorum, ne alia detrimenta civitati infunderent, reducere exercitum statuerunt; at Tyrtaeus pro contione exercitui carmina recitavit, in quibus hornamenta virtutis, damnorum solacia, belli consilia conscripserat. Itaque tantum ardorem militibus iniecit, ut hi non de salute, sed de sepultura solliciti tesseras cum suis et patrum nominibus dextro brachio deligarent, ut cives corpora militum sepulturae traderent. Reges statuunt rem hostibus nuntiare. Messeniis autem res non timorem, sed aemulationem mutuam dedit. Itaque tanto animo omnes concurrerunt, ut raro cruentius proelium fuerit. Ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50405
[darkshines] - [2022-01-13 17:34:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!