Coriolanus, maximi animi vir et altissimi consilii optimeque de re publica meritus, proditionis accusatus et iniquissimae damnationis ruina prostratus, Roma expulsus ad Volscos, tum Romanis infestos, traditurconfugisse. Magni ubique virtus aestimatur: itaque ibi ille brevi tempore summum adeptus est imperium; evenitque ut, quem Romani pro se salutarem imperatorem habere noluerant, pestiferum adversus se ducem experirentur; frequenter enim fusis Romanorum exercitibus iuxta moenia Urbis venit. Quapropter populus Romanus exuli coactus est supplicare (+ dat.). Missi ad eum legati deprecandi causa nihil profecerunt; missi deinde sacerdotes cum infulis sacris aeque sine effectu redierunt. Stupebat senatus, trepidabat populus, viros pariter et mulieres imminentis exitii pigebat. Tunc Veturia, Coriolani mater, Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens, castra Volscorum petiit. Quam ut filius aspexit, sui pristini erga patriam parentesque amoris recordatus, dixit: «Expugnasti et vicisti iram meam, patria, precibus matris», continuoque Romanum agrum hostilibus armis liberavit.