banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Il mondo divino femminile
Pagina 80 Numero 25

 Romae multas deas incolae colebant. Dearum regina et nuptiarum matronarumque patrona Iuno ("Giunone", nom.) erat. Diana sagittis in silvis feras necabat atque silvarum dea et nympharum regina putabatur; Diana etiam Trivia dicebatur, nam viarum domina erat. Minervam, sapientiae deam, poetae colebant. Minervae statuae galea atque hasta ornabantur: nam pugnarum quoque patrona habebatur. Vesta a matronis filiabusque familias magna diligentia colebatur: nam familiae patrona erat. Dianae sacrae erant cervae, Minervae autem olea atque noctua, Vestae foci ("del focolare") flamma. Deis deabusque Romae arae sacrae instruebantur; coronis hostiisque semper ornabantur. Musas quoque Romae incolae colebant et Camenas appellabant. Musae deae Memoriae filiae putabantur, patronae artium ("delle arti") et doctrinarum, atque musicam, tragoediam, comoediam, historiam, astronomiam et ceteras artes ("tutte le altre arti") custodiebant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53512
[darkshines] - [2023-01-24 09:57:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!