banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Il lupo mannaro (prima parte)
Pagina 201 Numero V20

Niceros, in Trimalchionis domo hospes, super coenam ad convivas delectandos talem fabulam exorsus est: «Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii cauponis, pulcherrimam Melissam, non tam propter suas res, sed quod bene morata erat. Huius contubernalis supremum diem obiit atque ego curavi ut ad illam pervenirem: nam, ut aiunt, in angustiis amici apparent. Forte dominus meus Capuam ad negotium conficiendum ierat et ego, nactus occasionem, persuadeo cuidam hospiti nostro, militi forti, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Iter ingredimur circa gallicinia: luna lucebat tamquam meridie. Venimus ad sepulcretum: dum ego cantabundus sedeo, homo meus vagari inter stelas coepit, inde se exuit et omnia vestimenta secundum viam posuit et subito lupus factus est. Postea ululare coepit et in silvas fugit».
Petronio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52936
[emi53rm] - [2022-11-11 05:42:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!