C. PLINIVS CORNELIO TITIANO SVO S. Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant. Titinius Capito ab imperatore nostro impetravit, ut sibi liceret statuam L. Silani in foro ponere. Est omnino Capitoni in usu claros viros colere; mirum est qua religione, quo studio habeat domi, ubi potest, imagines Brutorum, Cassiorum, Catonum. Idem clarissimi cuiusque vitam egregiis carminibus exornat. Scias ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat. Redditus est Silano debitus honor: cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae. Neque enim magis decorum et insigne est statuam in foro populi Romani habere quam ponere. Vale.