banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Il dispotico regno di Tarquinio il Superbo
Pagina 110 Numero V22

Inde L. Tarquinius regnare coepit, cui Superbum cognomen indiderunt. Nam soceri Servii sepulturam prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans; optimum quemque patrum, quos Servi rebus favisse credebat, interfecit. Neque ad ius regni quicquam praeter vim habebat: nam neque populi iussu neque auctoribus patribus regnabat. Itaque, cum nesciret quo modo regnum tutaretur sed cum imperium quacumque ratione firmaturus esset, armatis corpus circumsaepsit et crudelitate se gessit. Cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat et per eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat non solum eos qui invisi erant, sed omnes qui multas divitias habebant. Patrum numero imminuto, bellum, pacem foedera, societates per se ipse fecit diremitque, iniussu populi ac senatus, nec quisquam civium adversarsi poterat. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat quo tutior inter cives peregrins quoque opibus esset. Inter quos erat quidam Octavius Mamilius Tusculanus. Cum rex intelligeret quam potens Mamilius esset et quantum regno profuturus esset, ei filiam nuptum dedit, perqué eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliavit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52874
[emi53rm] - [2022-11-22 05:59:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!