✔ Olim grave bellum erat inter Romanos et Porsennam, Etruscorum regem. Postquam Porsenna Romam pervenerat, inter obsides traditos a Romanis ad regem Cloelia quoque fuit, nobilis virgo, una (avv. "insieme") cum multis aliis virginibus puerisque. Quia regis castra haud procul a ripa Tiberis locata erant, Cloelia custodes decepit et, pericula contemnens, inter tela hostium Tiberim tranavit, ducens agmen virginum captarum sospitesque eas omnes Romam ad propinquos restituit. Ut id regi nuntiatum est, ille statim, incensus ira, legatos Romam misit ut Cloeliam reposceret (ut… reposceret, "per richiedere indietro"). Romani foederibus oboedientes eam restituerunt. Tum rex, ad Cloeliae virtutis admirationem motus, non solum eam Romam intactam inviolatamque remisit, sed etiam ei donavit obsidum partem. Postquam pax redintegrata est, Romani Cloeliae virtuti novum genus honoris tribuerunt, statuam equestrem: in summa via Sacra posita est virgo insidens in equo.
Livio
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53621[darkshines] - [2023-01-25 20:08:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!